|
Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet, Ita
autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam
terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti possint; Augustinus
dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit
eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et
beatam quam dicit.
FEL. dixit: Quomodo scriptum est, In principio fecit Deus
coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et
incomposita? Ego ita intelligo: In principio fecit Deus coelum et
terram, et terra erat: quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum
quod Manichaeus dicit duo regna.
AUG. dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis
blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine
blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum
Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod
interrogavi.
FEL. dixit: Respondeo.
AUG. dixit: Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum
et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus.
Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam
distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta
Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat, In principio
fecit Deus coelum et terram: tanquam cum audissemus, In principio
fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subjecit et
ait, Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat
et incomposita (Gen. I, 1, 2). Non ergo duas terras dixit,
sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod
breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit
Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta
erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de
tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.
FEL. dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.
AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat
scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel
coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.
FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.
AUG. dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura,
meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam
scripturam: et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem
sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic
ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi
fuerit: qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
FEL. dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam
tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid
dixero.
AUG. dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit
accepto: si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad
ipsum respondeas.
FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.
AUG. dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi
respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam: forte non te
movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum
responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.
|
|