|
FEL. dixit: Respondeo. Et adjecit: Dixisti ergo de terra illa
in qua Deus habitat, an facta est ab illo, an generavit illam, an
coaeterna illi est. Et ego dico, quia quomodo Deus aeternus est, et
factura apud illum nulla est, totum aeternum est.
AUG. dixit: Non illam ergo genuit, neque fecit?
FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet: quod innatum, non habet
finem.
AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater, aut cujus erat pater,
quem modo patrem nominavit? Si enim nihil genuerat, pater esse non
poterat.
FEL. dixit: Sed sunt alia quae generavit.
AUG. dixit: Illa ergo quae generavit, non sunt illi coaeterna,
an et ipsa coaeterna sunt?
FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quidquid Deus generavit.
AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti, Omne quod
nascitur, finem habet.
FEL. dixit: Interim quia secundum generationem carnis locutus
sum, erravi.
AUG. dixit: Modestissime confessus errorem, merearis intelligere
veritatem.
FEL. dixit: Faciat Deus.
AUG. dixit: Attende ergo jam, ut incipias cognoscere errorem
scripturae hujus. Si quae genuit Deus, coaeterna non sunt illi,
melior est terra illa quam non generavit Deus, ubi habitant omnia quae
generavit Deus, quam terram dicis ab eo non generatam.
FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generavit, et quae
non generavit, id est, terra illa ubi commorabatur.
AUG. dixit: Quid, ipse qui generavit, aequalis est illis
omnibus, aut major est illis?
FEL. dixit: Et qui generavit, et quos generavit, et ubi positi
sunt , omnia aequalia sunt.
AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?
FEL. dixit: Unius.
AUG. dixit: Hoc quod est Deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc
et terra illa?
FEL. dixit: Hoc unum sunt omnes.
AUG. dixit: Hujus ergo terrae non est pater, sed inhabitator?
FEL. dixit: Etiam.
AUG. dixit: Sic nec genuit illam, nec fecit illam, quomodo ad
eum pertineat nisi sola vicinitate non video, quomodo si habeat aliquis
vicinum bonum: et duae jam erunt res ambae ingenitae, terra et pater.
FEL. dixit: Imo tres sunt, pater ingenitus, terra ingenita, et
aer ingenitus.
AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
FEL. dixit: Una.
AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti
possit?
FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.
AUG. dixit: Habeat: sed tamen talia fuerunt, ut a nullo unquam
moveri aut concuti possent?
FEL. dixit: Est distantia inter moveri et concuti.
AUG. dixit: Non inde te interrogo.
FEL. dixit: Sed inde me vis tenere.
AUG. dixit: Quomodo vis, accipe Moveri: non poterat moveri?
FEL. dixit: Non dico quia non poterat moveri, sed motio distantia
est.
AUG. dixit: Sed ita dixi, Nec moveri, nec concuti. Non dixi,
Moveri quidem potest, sed concuti non potest; aut, Concuti quidem
potest, moveri non potest: sed ambas res dixi, non posse nec moveri,
nec concuti.
FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moveri et
concuti.
|
|