|
AUG. dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui
fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo
unquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut
neminem timeret, cujus regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri
aut concuti possent. Et legit sequentia: Juxta unam vero partem ac
latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret
interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et
exponere quod ibi non est: ipsa sibi interpres est; ego non possum
dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et
ventum esset ad locum ubi habet, Lucis vero beatissimae Pater,
sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus
sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et
virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem
tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur;
Augustinus dixit: Nunc jam quia coeperunt apertae blasphemiae, si
defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus
timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna ejus
irruerent, nocere poterat Deo; maxime cujus regna superius dixit ita
fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi
factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde
unum e duobus.
FEL. dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum
quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua
causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis hujus?
cujus est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum
est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid
Christianitas, si contra Deum nihil est?
AUG. dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te
interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso:
dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi
interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod
interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a
peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia
Dei geniti, sed per ejus Verbum facti a Deo. Multum autem interest
inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de
substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile;
ipse autem Deus non est mutabilis: quia non possunt aequari opera
artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam
dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et
ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt
omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili
quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei,
non erat natura incorruptibilis: si autem non poterat, nulla causa
erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc
mitteret.
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?
|
|