|
FEL. dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio
scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis
Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem
(Joan. XVI, 13). Hoc tu mihi extra scripturam istam proba
esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis
veritas reperiatur: et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad
Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit: sic enim
dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem
veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei
recuso.
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit
Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit
Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas
Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter
scripturas Manichaei: quamvis prior ad interrogata mea respondere
debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando
missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit. Et accedit ad
Evangelium et ad Actus Apostolorum.
|
|