|
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras,
et perendie, aut usque ad diem qui est post dominicum, id est, pridie
idus decembris.
AUG. dixit: Video te dilationem ad respondendum petiisse; humanum
est ut concedatur tibi: sed si respondere non potueris ad praestitutum
diem, quid fiet?
FEL. dixit: Ero victus.
AUG. dixit: Quid, si fugeris?
FEL. dixit: Reus ero civitatis hujus, et ubique, et legis meae.
AUG. dixit: Imo hoc dic: Si fugero, sic habear tanquam si
anathemavero Manichaeum.
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic quia fugere cogitas, et nemo te
tenet.
FEL. dixit: Non fugio.
AUG. dixit: Ut video, non vis quasi victus abscedere: sed saltem
hoc dic, Si fugero, victus sum.
FEL. dixit: Dixi.
AUG. dixit: Et unde apparebit te fugisse propter Gesta?
FEL. dixit: Jube ut quem elegero, cum ipso sim.
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus,
qui ad cancellum stant.
FEL. dixit: Sim cum illo qui est in medio.
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo eris.
FEL. dixit: Etiam, et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit : Praestabit Christus, ut si cum illo
veniam, christianus est.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensis, his in
ecclesia coram populo Gestis subscripsi.
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram
populo Gestis subscripsi.
|
|