|
Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec
loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis;
ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post
resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et
conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid
turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte
manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate, et videte,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et
cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non
credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid
quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum
mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et
dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc
essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in
lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis
sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit eis, Quoniam sic
scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis
die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem Vos autem
estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos: vos
autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc.
XXIV, 36-49). Et cum reddidisset codicem Evangelii,
accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio
commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in
Evangelio secundum Joannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi
enim dixit Dominus, Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum
(Joan. XVI, 7), Joannes evangelista scripsit. Hoc autem
quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit
veritati apostoli Joannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod
promisit Dominus, et quomodo impletum: ut cum fuerit ex canonicis
Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini,
paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum
laqueos incurramus.
|
|