|
Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de
omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, in die
quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare
Evangelium: quibus praebuit se vivum post passionem in multis
argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno
Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne
discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris,
quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Joannes quidem baptizavit
aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et
accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten.
Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in
hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo
potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed
accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis
mihi testes apud Jerosolymam, et in tota Judaea et Samaria, et
usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et
sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in
coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad
eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste
Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte
qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter.
Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus
et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas,
Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes,
et Judas Jacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in
orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Jesu, et
fratribus ejus. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio
discentium , et dixit (fuit autem turba in uno, hominum quasi centum
viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam
praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Juda, qui fuit
deductor illorum qui comprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus erat
inter nos, qui habuit sortem hujus ministerii. Hic ergo possedit
agrum de mercede injustitiae suae, et collum sibi alligavit, et
dejectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera
ejus. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant
Jerosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach,
id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat
villa ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum
ejus accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt
nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus
Jesus Christus, incipiens a baptismo Joannis usque in illum diem quo
assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et
statuit duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui et Justus, et
Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium
intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum
hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Judas ambulare in
locum suum. Et dederunt sortes suas , et cecidit sors super
Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus.
Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Judae
traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem
irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.
|
|