|
Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio
de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo
suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et
factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et
implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt
illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque
eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui
variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis
autem fuerunt habitatores Judaei, homines ex omni natione quae est sub
coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa,
quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos.
Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes
qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis
sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui
habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam , Pontum et Asiam,
Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa
Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judaeique et Proselyti,
Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia
Dei (Act. I-II, 11). Et cum recitaret, dixit: Audisti
nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me exegisti
probavi; superest ut et tu facias quod promisisti: quoniam invenimus
quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam
scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel
lectorem vel auditorem.
|
|