|
FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi
fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam
respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum
Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat
de initio, de medio, et de fine.
AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum, Mitto vobis
Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me
astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.
FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi
acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis
ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius
doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.
AUG. dixit: Absit longe a fide Apostolorum , ut doctrinam
doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere
evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in
corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium
episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum
mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo
doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae,
quam tu ipse Manichaei esse non negas.
FEL. dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt,
scripturae eorum valent usque nunc: et quia dixit Sanctitas tua, et
quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine,
dixisti, Evacuo legem Manichaei: et ego dico, Omnis homo mendax,
solus Deus verax (Psal. CXV, 2; Rom. III, 4);
Scripturae Dei loquuntur.
|
|