|
AUG. dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo
indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de
Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est
Manichaei tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, quid
interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura
dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae
eorum: ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in
mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum
evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus
Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum
praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos,
recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum
legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus
recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis
daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes
conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus
creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui
cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil
abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim
per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris
minister Jesu Christi (I Tim. IV, 1-6). Et cum legeret,
dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam
Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum
uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait, Prohibentes
nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico.
Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis
omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum
esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris
in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et
evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod
interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore
non est peccatum?
|
|