|
FEL. dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et
recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit, et caetera quae supra
sunt. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit
Paulus, sicut caeteri recesserunt a fide quasi in sectam suam:
Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide
recessit.
AUG. dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod
interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem jam
probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos
futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter
respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti,
Recedent a fide: quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in
aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit,
sed in qua fuit in ea permansit: hoc te interrogo, utrum Manichaeus,
vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in
Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a
fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam
seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus,
qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse
fornicationem, unde Apostolus dicit, Prohibentes nuptias; et
incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei
creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est
de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo
Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus
seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Jam ergo quia ego respondi,
justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem
concubitum esse fornicationem: aut si ad hoc non vis respondere, ad id
quod primo interrogavi responde, ut probes Manichaeum esse apostolum
Christi: aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam
ipsius, quod promisi cum legeretur epistola ejus, quam dicitis
Fundamenti.
|
|