|
FEL. dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia
in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.
AUG. dixit: Non in solo.
FEL. dixit: Ego de ipso ago: quia si in ipso , et in omnes. Et
si in ipso: Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus,
et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est,
abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt (I Cor. XIII, 9,
10). Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum
praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit,
Mitto vobis Spiritum sanctum (Joan. XVI, 7). Et Paulus
venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo
suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam
praedicationem docuit nos initium, medium et finem: docuit nos de
fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt;
docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et
lunae: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in caeterorum
Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus.
Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera
scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de
quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.
|
|