|
Cum ventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie iduum
decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.
AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium
regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, dilationem te petiisse
meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non
posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum
aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaveram: Si
Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis
tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam,
quae hoc est quod ipse, sicut jam interrogatus dixisti? Si autem
nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas
et apostolica doctrina testatur.
FELIX dixit: Ex quo a Sanctitate tua recessi, ut ad diem
constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi,
quaecumque velles interrogare, ventum est ad diem: et quia nullam
scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me
instruere possem; nullus enim ad certamen exit, nisi prius munitus
fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigare;
similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.
AUG. dixit: Istam tergiversationem tanto dierum spatio
excogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid
respondeas non habentem adjuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus
qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem
petiisse: debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem
petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non
fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem
inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem: cum vero
dilationem petiisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut
esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.
FEL. dixit: Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad
certamen post biduum; et si victus fuero, quod deliberaveris, subeo.
AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod
et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non
fatearis, omnis homo jam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui
sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum
venire posse post biduum; illud quod jam constat, objectis
quaestionibus te respondere non potuisse recole. Tolle autem codices
tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias et
respondeas.
FEL. dixit: Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt. Ista enim
epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas tua bene scit, quod et
ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa
legatur, et quidquid malum objicitur legi meae, probetur: et nego
illam, si probata fuerint illa crimina quae objiciuntur legi meae.
AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, ubi doctrinae
vestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit
sacrilegum, ubi Deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum, et
miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc
est quod ipse; tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus
possit: hoc objicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc voces,
sive medium, sive finem, non valde id curo; hoc tamen de hac
epistola, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas; hoc
vobis objicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde
iterum interrogo: si Deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere
poterat, nescio quae gens adversa quam fingitis? Si nihil ei nocere
poterat, nulla causa fuit quare partem suam naturae daemonum
commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem
colitis.
|
|