|
FEL. dixit: Si nihil poterat noceri Deo a parte adversa, et
Christo nihil poterat noceri ab adversa natura; ad quam venit
Christus, ut eam liberaret? Quia, ut dicis, propter libertatem
nostram venit: ergo in captivitate fuimus. Si in captivitate
tenebamur, et propterea Christus venit, ut nos liberaret de
captivitate, qui nos tenebat extraneus a Deo erat, aut virtus Dei.
Si Dei virtus erat qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille
qui nos tenebat? Si in ipsius arbitrio erat quando vellet dimittere,
utquid Christus crucifigitur? Neminem autem latet Christum
crucifixum. Quid illum crucifixerunt? Si Dei virtus est, nihil
nobis nocebat. Si Dei virtus erat, non fuimus capti apud illum: sed
quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem
Romani cum Barbaris. Non oportebat ergo, quia cum virtute Dei
constituti eramus, Deum Filium suum mittere, ut dicatur quia
liberator noster venit. Si paret ergo cum virtute Dei nos constitutos
esse: Apostolus dixit , Christus nos liberavit de maledicto Legis;
quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat.
III, 13; Deut. XXI, 23). Hoc enim Apostolus dicit.
Si iste qui maledicit omnes qui pendent in ligno, Dei virtus est:
Christus enim pependit in ligno, et Apostoli ipsius omnes qui addicti
sunt pro ipsius praecepto: quis ergo iste est qui maledicit omnem qui
pendet in ligno?
|
|