|
AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem
suam tenebantur a diabolo, et in ejus conditione constituti erant per
justum Dei judicium, cui seducenti consenserant per liberum
arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire,
ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus
esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per
liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium;
ut diabolus si noluisset non peccasset, et homo si noluisset non
consensisset. Cum autem jam ab illo cui consenserat teneretur, non
quia diabolus aliquid potuit, sed quia justum Dei judicium fuit, et
ejus legi obtemperare noluit: quia ergo sic invenit Christus
peccatores sub peccato, redemit confitentes a superbiente. Quod autem
in Lege positum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno; unde
Apostolus dicit, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus
pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet
in ligno: non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit.
Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati
maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa massa suscipere voluit,
ut suscipiendo mortalitatem quae de poena venerat, solveret mortem,
quod de gratia veniebat: ideo dicit Lex, Maledictus omnis qui pendet
in ligno. Mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto
veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem; sic
suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit,
Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo
(Rom. VI, 6): quia de vetere homine nostro, id est, de sorte
mortis, quae veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem
mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis
praeberet exemplum; passionis, ad firmandam poenitentiam;
resurrectionis, ad excitandam spem: ut duas vitas nobis ostenderet in
carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram
beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare
debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri: ille autem
ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae, sed officio
misericordiae suae. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu
reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex
subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam
reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit
delictum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). Data est enim
lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum
implere non possent legem datam, praevaricatores invenirentur, et
facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore.
Proinde paulo post dicit idem apostolus: Itaque lex quidem sancta,
et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Sed ne dicas quia de alio
mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante
dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit
quaestionem: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed
peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem
(Id. VII, 12, 13). Erat enim peccatum, sed non apparebat
peccatum: data est lex superbo, fecit contra legem, et apparuit
peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum
humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est poenitens, de
poenitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod
interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens
tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a
natura daemonum?
|
|