|
FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat:
quando voluero, ero christianus. Voluntas nobis subjacet, aut esse
christianum, aut non esse.
AUG. dixit: Quia voluntas nobis adjacet, manifestum est, et hoc
de divinis Scripturis docui; quod coactus est etiam invitus dicere,
etiam ille qui vos in istum induxit errorem. Quod autem dicis, Nemo
cogatur, quando voluero, ero christianus: nemo plane te cogit;
quando volueris, esto: quia ex voluntate tua huc venisti, et ex
voluntate tua ista disputasti. Et vae voluntati malae, si mala est;
pax bonae voluntati, si bona est. Sive autem mala sit, sive bona
sit, voluntas est. Bonam voluntatem sequitur corona, malam sequitur
poena. Deus judex voluntatum est, creator autem naturarum. Si ergo
putas cogi te ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi.
Cogita potius quae audis, perpende, in tua voluntate es: examina ut
prudens, si tamen in te est ulla prudentia vel humana, utrum ea quae
dicta sunt, veritate fulta sint; utrum tu ipse in Manichaei vestri
defensione defeceris, sicut apparet: et quando volueris, esto quod
nondum es, et desine esse quod es.
|
|