|
FEL. dixit: Ecce jam compendive, ut dixit Sanctitas tua: nec
chartas cumulemus , si tibi placet, quod petivi pridem: huc veni;
ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia veritas non
est, et habes me paratum ad credendum.
AUG. dixit: Jam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non
est. Absit enim a cordibus veritatem quaerentium vel tenentium, ut
credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum
naturae ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad
liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas,
et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam.
Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse daemonibus
mersit, postea in aeternum damnare. Hoc ergo quia veritas non est,
manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque
convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica
adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum
perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide
quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id que
tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia jam
illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere
aptus esse ad cognoscendam veritatem.
|
|