|
FEL. dixit: Hoc quod dixit Sanctitas tua, quia pars quae se non
mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum: et sic dicit
Manichaeus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris
tu, quia damnati sunt: sed Manichaeus non hoc dicit, quia damnati
sunt , sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.
AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam
purgari: postea si opus fuerit, de illa quae figitur in globo ejus.
Interim quae purgatur, polluta erat.
FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.
AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et
id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente
tenebrarum, non est anathemandus?
FEL. dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?
AUG. dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei
liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum
arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui
poterat, eam rem liberavit quae captivari poterat, eam rem sanavit
quae infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de
substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur: poterat pollui, an
non poterat?
|
|