|
FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex Deo non est.
AUG. dixit: non dixi; sed dixi quia ex Deo est, tanquam a Deo
facta, non tanquam a Deo nata.
FEL. dixit: Dixisti de anima quia non est ex Deo, sed factura
Dei, quia sine Deo nihil est: hoc enim dicis tu, et non vis
asseverare quia ex Deo est anima.
AUG. dixit: a Deo est, sed facta est a Deo.
FEL. dixit: Aut facta, aut missa, aut data, ex Deo est. Ergo
si ex Deo est, et polluta est, et venit Christus eam liberare de
pollutione; quid culpas Manichaeum?
AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a
Deo, per liberum arbitrium peccasse, et peccato esse pollutam, et
per Dei misericordiam in poenitentia liberatam: tu autem ipsam naturam
Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum
atque pollutum: et multum interest inter id quod de se Deus genuit,
et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est, cum omnino non
esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur.
FEL. dixit: Ergo pars Dei est.
AUG. dixit: Jam tibi dictum est, non est pars Dei: et accipe
quomodo intelligas Deum omnipotentem factorem. Omnia quae fiunt, et
quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo.
Homo quia non est omnipotens, de se filium facit: ex aliquo, sicut
artifex ex ligno arcam, ex argento vasculum. Potuit enim facere
vasculum, sed non potuit facere argentum: potuit facere arcam, sed
non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est
facere ut sit, nullus hominum potest. Deus autem quia omnipotens
est, et de se Filium genuit, et ex nihilo mundum fecit, et ex limo
hominem formavit: ut per istas tres potentias ostenderet effectionem
suam in omnibus valentem. Qui de se quod fecit, nec fecisse dicendus
est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem,
non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde
faceret hominem, quomodo fecit Deus argentum argentario unde faceret
vasculum: sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde
rursus esset, quod jam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo
corpus, sic anima, sic intelligitur universa creatura facta a Deo;
non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges
quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam
videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa
mortalia, et ipsa tamen bona, quamvis mortalia: bonum autem omnino
incommutabile ipse Deus est: quid melius sit tibi tenere, elige;
Deum mutabilem esse, an quod fecit Deus mutabile esse? Quia necesse
est ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus
esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem. Ut autem
ab hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas
substantiam Dei esse mutabilem; quare non concedis Deum qui vere
est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit, Ego sum qui sum
(Exod. III, 14), fecisse omnia bona, sed non sibi paria?
Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit,
quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. Ideo
et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per ejus
misericordiam liberari.
|
|