|
FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde
culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in
Evangelio duas dicit esse arbores: Arbor bona nunquam facit fructum
malum, et arbor mala nunquam facit fructum bonum (Matth. VII,
17). Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est:
Numquid bonum semen seminasti in agro? Unde apparuerunt zizania?
Hoc inimicus fecit (Id. XIII, 27, 28). Iste inimicus si
non est extraneus a Deo, probetur mihi: si ad Deum pertinet inimicus
iste, quale semen seminavit? Item in Evangelio scriptum est,
Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio
saeculo ponet, et mittet Angelos suos in orientem et occidentem,
septentrionem et meridiem, et congregabit omnes gentes ante se, et
separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. Et ut
compendive dicam, agnis dicet: Ite in regnum quod vobis paratum est
ab origine mundi. Haedis dicet, qui in sinistra parte sunt:
Recedite a me, qui operati estis iniquitatem: nomen enim meum
habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus
est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 31-41). Qui sunt
qui nomen Christi habent, et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo
et angelis ejus; et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus
non permiscetur, et nomen ejus portant? Hoc enim Manichaeus dicit,
quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus
dicit: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est
subjecta, nec enim potest (Rom. VIII, 7). Hoc Manichaeus
dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet: si autem ad
Deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit: hoc Manichaeus non dicit.
Iterum Paulus dicit: Deus saeculi hujus excaecavit mentes
infidelium, ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui
est imago Dei (II Cor. IV, 4). Ipse Paulus iterum dicit:
Datus est mihi stimulus carnis , angelus satanae, qui me colaphizet
die ac nocte: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et
dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate
probatur (Id. XII, 7-9). Ecce quid Apostolus dixit, ecce
quid Evangelista: cum Manichaeus hoc asserat, quia est extraneus a
Deo, qui contra Deum bellavit: sive quia Christus crucifixus est,
sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum; iste qui eos
crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas
tua, si ad Deum pertinet.
|
|