|
FEL. dixit: Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei; et
Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de
pollutione.
AUG. dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam jam tu confessus es
quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei: nos autem pollutam dicimus
animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de
Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo,
quomodo dicitur aliquod opus fubri ex artificio ejus, vel ex ipso
factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius ejus. Tu ergo quia
jam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et jamdudum
dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum,
vel naturam ejus; jam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim
quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipsum quod dicis,
Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas: et
Manichaeus , et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo
Manichaeum, aut anathemandus es cum Manichaeo.
FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici quia polluta est pars
Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quae polluta
erat.
AUG. dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.
FEL. dixit: A Christo didici quia anima ex Deo est.
AUG. dixit: Et nos didicimus quia anima ex Deo est, sed non est
pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artifice;
non de Deo, sicut filius de patre.
FEL. dixit: De pollutione agimus: si polluta est anima quae ex
Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa
pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum
ipsius Dei.
AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et
paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem:
modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut
confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus: sed
de anima dicimus; quia tanquam opus ejus ex ipso est, non tanquam
proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod
dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum
dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet
quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens
anathemeris.
|
|