|
FEL. dixit: Pertinet ad Deum anima quae per peccatum coinquinata
est, an non?
AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars ejus.
FEL. dixit: Non hoc interrogavi.
AUG. dixit: Et quid interrogasti?
FEL. dixit: Pertinet ad Deum, an non pertinet?
AUG. dixit: Jam dixi, et quia pertinet, et quomodo pertinet.
FEL. dixit: Ego quaero utrum vere est ex Deo.
AUG. dixit: Ex Deo, non de Deo.
FEL. dixit: Si nihil pecccatum est, et anima ex Deo est, et
polluta est, et venit Christus liberare eam, et eam liberavit a
peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem Dei pollutam
esse, et iterum mundari?
AUG. dixit: Quia jam confessus es Manichaeum dixisse partem Dei
esse pollutam, et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in Deum
effundere: nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum
arbitrium, et poenitendo purgari per misericordiam Creatoris sui;
quia non est ex Deo tanquam pars ejus, vel tanquam proles ejus; sed
ex Deo vel a Deo facta est, tanquam opus ejus: quid intersit inter
nostram fidem et vestram perfidiam, omnibus manifestum est. Itaque
secundum verba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum qui
dicit corruptibilem naturam Dei, quod et Manichaeum dicere manifestum
est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo
anathematus.
|
|