|
Post haec cum multis verbis inter se agerent:
FEL. dixit: Dic jam tu, quid vis faciam?
AUG. dixit: Ut anathemes Manichaeum, cujus sunt tantae istae
blasphemiae. Sed si ex animo facis, tunc fac; nemo enim te cogit
invitum.
FEL. dixit: Deus videt si ex animo facio; non enim homo potest
videre: sed hoc peto, ut confirmes me.
AUG. dixit: In quo vis ut te confirmem?
FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
AUG. dixit: Ecce etiam manu mea scribo; volo enim ut et tu manu
tua scribas.
FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum qui in Manichaeo
fuit, et per eum ista locutus est, anathemes.
Augustinus accepta charta scripsit haec verba: Augustinus episcopus
Ecclesiae catholicae jam anathemavi Manichaeum et doctrinam ejus, et
spiritum qui per eum tam exsecrabiles blasphemias locutus est, quia
spiritus seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc
anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.
Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec verba
scripsit: Ego Felix qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum,
et doctrinam ipsius, et spiritum seductorem qui in illo fuit, qui
dixit Deum partem suam genti tenebrarum miscuisse, et eam tam turpiter
liberare, ut virtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina,
et ipsas iterum in masculos contra feminina daemonia, ita ut postea
reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum.
Has omnes et caeteras blasphemias Manichaei anathemo.
Augustinus episcopus, his in ecclesia coram populo Gestis
subscripsi.
Felix his Gestis subscripsi.
|
|