|
AUG. dixit: Scripturas sanctas, quas non intelligendo longe a
veritate aberratis, commemorare voluisti, velut ex eis patrocinium
adhibens vaniloquiis vestris. Inter omnia tamen, quae partim sicut
vere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti,
nusquam ostendere potuisti quia Deus regnis suis hostilem naturam
imminentem repellere volens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc
est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis
et contaminari fecerit. Hoc autem est quod vobis objicitur, unde quid
respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum
capitula, ubi de peccatoribus dictum est quia non pertinent ad beatam
vitam, quam bonis et fidelibus donat Deus: et has velut duas naturas
accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem
dicit, omnia ista quae videmus et quae non videmus, quae naturaliter
subsistunt, a Deo facta esse: in quibus rationalem creaturam, etiam
ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum
arbitrium; quo libero arbitrio si Deo servire vellet, secundum
voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem: si
autem legi ejus subdi noluisset, sed potestate sua usa contra ejus
fecisset imperium, secundum ejus justitiam poenae debitae subjaceret.
Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus , haec justitia in
remunerandis peccatoribus. Esse autem liberum arbitrium, atque inde
peccare quemque si velit, non peccare si nolit, non solum in divinis
Scripturis, quas non intelligitis, sed etiam in verbis ipsius
Manichaei vestri probo. Circumclusus enim videt potentiam veritatis,
contra quam conatus fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere
contra Deum, non solida veritate, sed inani phantasmate: tamen ad
confitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana
in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse
confinxit.
|
|