|
Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores
commemorat, quarum mentionem ipse fecisti: audi dicentem, Aut facite
arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et
fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Cum ergo dicit, Aut
hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo
enim nisi Deus facere arborem potest: sed habet unusquisque in
voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona; aut
eligere quae mala sunt, et esse arbor mala: non quia mala ipsa quae
eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam; sed quia Deus,
omnia quae condidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit,
coelestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et omnia bona in
suo genere condidit: animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et
supra caetera collocavit; ut si serviret superiori, dominaretur
inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore
sentiret. Hoc ergo Dominus dicens, Aut facite illud, aut facite
illud; ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et
certus in se tanquam Deus; et quia si bonum eligerent, praemium ejus
acciperent, si malum eligerent, poenam ejus sentirent: semper autem
ille justus est aut remunerator, aut damnator.
|
|