|
Audi ergo jam quemadmodum Manichaeus ipse tam perversus, tam
superbus, ut aliam introducens naturam, se aequalem Deo faceret,
Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum
arbitrium: in Thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines
indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis. Hi vero
qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime
permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint,
legemque sibi a suo liberatore datam plenius servare noluerint, neque
ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his verbis confirmatum
esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim
servare legem non vult, in potestate ejus est, si velit. Non enim
dixit, Non potuerint; sed, noluerint. Hoc certe quod nolunt
servare legem, non a gente tenebrarum coguntur: si enim coguntur, non
nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur ut non
faciant, sed voluntate sua nolunt. Hoc ergo quod in eorum voluntate
est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis
tenebrarum. Hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis
tenebrarum: et inde vides unde veniant omnes culpae, unde merita
culparum, unde distributiones poenarum.
|
|