|
Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem
catholicus non admittit, vobis autem tanto graviores sunt, quanto a
catholico canone secluduntur. Aliquid etiam inde commemorem, cujus
ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis
a Leutio , quos tanquam Actus Apostolorum scribit, habes ita
positum: Etenim speciosa figmenta, et ostentatio simulata, et
coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo
homine qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. Vide
quemadmodum hic, et per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit
enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior
voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non
consentire, ideo positum est, et per se ipsum, et per seductionem:
ut in eo quod positum est, per se ipsum, liberum arbitrium; in eo
vero quod positum est, per seductionem, intelligas diabolum, non
oppressorem inviti, sed tentatorem volentis.
|
|