|
Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi ea quae scripta
sunt in Libris sanctis de peccatoribus et de justis, non ad
diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in
quibus meritis non necessitatem natura facit; sed voluntas culpam;
responde tu ad illud quod jam interrogavi: Si Deo nocere nihil
poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est,
polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina
Scriptura canonica potueris invenire: si autem nocere ei poterat, non
Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit, Regi autem
saeculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et
gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17). Denique idem
dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem (Ibid. VI, 16).
Numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est,
Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6)?
Numquid ad illam lucem non accedunt de quibus dicitur, Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8)? Sed quia non
ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo
per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim potest ad eam accedere,
quem Deus noluerit ut accedat: cui autem donaverit, ipse accedet.
Quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem
Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus
donaverit? Aut si donum acceperat a Deo ut accederet, ad expugnandum
regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non
dederat ut posset accedere; securus in suo regno erat, habitans
inaccessibilem lucem: quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei
misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam,
premendam, contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed
etiam turpiter purgaretur? Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire
nefas est, sed ad vos confundendos et forte salvandos, tacere non
possumus: ut purgetur inde pars Dei, dicitis in nave lucis, quam
solem appellatis, facientes injuriam Creatori solis, et ipsi soli
quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur: dicitis enim
illic positum Deum, virtutes suas convertere in masculos, ad
irritandum concupiscentias daemonum feminarum; et eosdem rursus
convertere in feminas, ad irritandum concupiscentias daemonum
masculorum; ut cum daemoniis injiciunt libidinem, accensis in formas
confictas a Deo, relaxentur membra eorum, et sic evadat pars Dei
quae ibi fuerit colligata. Hoc tantum opprobrium, hoc tantum
sacrilegium credere ausi estis, et praedicare non dubitatis. Haec
sunt media doctrinae vestrae. Finis vero quis est? Quis, nisi quia
non potuit Deus totum purgare? Et quia non potuit, facturum inde
dicitis velut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur
quod purgari non potuit, et nihil sua sponte commisit. Ita fit ut
deus vester, non verus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in
corde vestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget
turpiter, damnet crudeliter. Ad haec ergo responde, et incipe ab
illo quod dixi, quare Deus miscuit istam partem suam, cui nihil
nocere poterat; aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.
|
|