|
FEL. dixit: Crudelem asseritis Manichaeum haec dicentem: de
Christo quid dicimus, qui dixit, Ite in ignem aeternum (Matth.
XXV, 41)?
AUG. dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AUG. dixit: Quia noluerunt.
FEL. dixit: Quia noluerunt, hoc dixisti?
AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FEL. dixit: Quare noluerunt? Est qui non vult curari? est qui
non vult purgari? est qui non vult illuminari? Quis infirmus est qui
non vult ad sanitatem venire? Si crudele est quod Manichaeus dixit,
quia aliqua pars Dei quae se purgare non potuit, in globo ligata est:
hoc crudele non est, ut Christus qui dixit, Ego propter peccatores
veni; modo ad ignem aeternum illos mittat, cujus nomen portaverunt?
Sed mandata, credo, non potuerunt complere. Si hoc crudele est,
crudelius est et illud. Si illud crudelius est, quia Deus illos non
potuit purgare, et globo ligavit; et id crudelius videtur esse, quos
Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere: hoc mihi
Sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUG. dixit: Si ea quae jam dixi, vel intellexisses, vel te
intelligere fatereris (fortassis enim non habendo quid dicas, finxisti
te non intelligere quod apertum est), ista non diceres. Jam enim
diximus et probavimus per divinas Scripturas, esse liberum arbitrium:
Deum autem esse liberi arbitrii justum judicem, remuneratorem fidelium
eique se subjicientium et volentium se sanari, damnatorem autem
superborum et impiorum. Quia ergo ad peccatores sanandos venit, sanat
utique peccata confessos, sanat poenitentes: neminem autem poenitet
cum alius peccavit: sed si est poenitentia justa et verax, unde et
ipse Dominus dicit, Non veni vocare justos, sed peccatores in
poenitentiam (Matth. IX, 13); ipsa poenitentia indicat non
alienae esse naturae, sed voluntatis nostrae, si quid forte peccamus.
Nam si alio peccante, alium poenitet, non est ista prudens, sed
insana poenitentia. Secundum vos autem nulla peccata sunt. Gens enim
tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit: natura lucis non
peccat, quia quod facit, facere cogitur. Nullum ergo invenis
peccatum quod damnet Deus, nullum invenis peccatum quod poenitentia
possit sanari. Si autem poenitentia est, et culpa est: si culpa
est, et voluntas est: si voluntas est in peccando, natura non est
quae cogat. Sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt
implere quod volunt; unde Apostolus Paulus dicit, Video aliam legem
in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in
lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23):
manifestum est hoc venisse de traduce primi peccati Adam, et de
consuetudine mala. Nam hodieque libera voluntate faciunt homines
consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt: ipsi
ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contraria lex habitet in membris
eorum. Sed qui concipiunt timorem Dei, et per liberum arbitrium
subdunt se sanandos optimo medico, et sicut bono curatori, ita et
misericordi creatori, per humilitatem confessionis et poenitentiae
sanantur. Superbi vero dicentes se justos, aut dicendo quia non
peccant ipsi, sed aliud in illis peccat, et alia natura de illis
peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt, et experiuntur
justum judicium Dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam (Jacobi IV, 6). Non est ergo indignum ut Deus dicat,
Ite in ignem aeternum, eis qui ejus misericordiam per liberum
arbitrium respuerunt: et dicat, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34), eis qui per liberum
arbitrium fidem ejus susceperunt, peccata sua confessi sunt,
poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerunt, et quales per
eum facti sunt illi placuerunt. Tu ergo jam ad hoc quod interrogavi
responde: sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus: Si Deo
nocere nihil poterat, quare huc nos misit? Si nocere poterat, non
est incorruptibilis Deus.
|
|