|
FEL. dixit: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc Filium suum
misit?
AUG. dixit: Vide quemadmodum semper interrogas, et ad interrogata
respondere non vis. Audi quod interrogasti, memento tamen te ad ea
quae dico non respondere, me autem respondere. Deo nocere nihil
potest: sed Filium suum misit, ut carne indueretur, et hominibus
appareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis,
quam sumpsit ex nobis. In sua quippe natura pati nihil poterat; quia
in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. In hac natura, quia Deus erat Verbum, pati nihil ille
poterat. Ut autem pati pro nobis posset, Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Verbum caro factum
est, assumendo carnem, non mutatum in carnem: assumpsit enim
humanitatem, non amisit divinitatem. Itaque idem Deus et idem homo,
in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in
nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non
erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. Non est ergo passio
Christi ex indigentia, sed ex misericordia. Praebuit enim exemplum
patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne:
non tamen in illa carne ipse deterior factus; sed caro in illo melior
facta est. Pars vero dei vestri, nulla carne assumpta (non enim erat
in gente tenebrarum pro qua pateretur), descendit ut teneretur,
ligaretur, pollueretur, et turpius quam ligabatur purgaretur. Jam
enim de purgatione ejus dixi. Haec omnia quanto indigniora sunt,
tanto utique faciliora ad intelligendum quoniam in naturam Dei ista non
cadunt. Et absit a pio animo atque fideli talia de Deo credere, Deo
bono, Deo vero, qualia vos creditis; non quem invenistis, sed quem
finxistis. Responde jam nunc: Si Deo nocere nihil poterat, pura
illa substantia ipsius, nulla carne assumpta in se passura, si quid
passura erat, non in carne quam susceperat, quare huc missa est
secundum vestra vaniloquia?
|
|