|
Adscribendus iste liber anno Domini supra trecentesimum aut nonagesimo
sexto, aut nonagesimo septimo. Nam tertio loco positus in
Retractationum libro secundo reperitur, inter illa opuscula quae
Augustinus post susceptum episcopatum (quod munus exeunte anno 395
indeptus est) prima confecit. Enim vero in capite 29, ubi
Christianos deterret atque avocat a Donatistarum schismate, quod
varias in partes discissum merito fuisse observat, ut quomodo Christum
dividere conatus erat, sic ipse a suis Donatus quotidiana concisione
divideretur: illic tamen ad causae utilitatem non trahit, quod
Praetextatum et Felicianum Donatistae, utrumque propter scelera a se
percelebri sententia concilii Bagaiensis ejectum, recepissent postea
in suam communionem; tametsi isthaec receptio circa initium anni 397
contigerit. Neque vero parum id momenti habet ad roborandam opinionem
quam in tomi 2 praefatione, cum de aetate Epistolae 31, ad
Paulinum scriptae diceremus, liberam esse voluimus de libris ad
Simplicianum, quos referre solent ad annum 397, ut eos scilicet
libros (quandoquidem in Retractationibus ante opus de Agone
recensentur) ad annum 396 revocare liceret.
De Agone Christiano librum appellavit Augustinus, quia Christianos
ad pugnandum cum diabolo erudit. Invisibilem hostem debellari docet
recta fide et probis moribus. Quapropter monet in primis, ut contra
cupiditates decertemus, et corpus nostrum servituti, nosque ipsos Deo
subjiciamus. Deinde vero quia subjici Deo per fidem incipimus, ad
catholicae fidei Regulam, rejectis contrariis haeresibus, tenendam
cohortatur. Praecipuas quasdam haereticorum sectas hic nominat; sed
contra Manichaeos praesertim fecisse librum videtur, ut ab illa
stolida aeque ac sacrilega haeresi plebem averteret. In eos est non
tantum prima pars libri, qua explodit horum somnia de pugna gentis
tenebrarum rebellantis adversus Deum; sed altera etiam pars, qua
fidei christianae, quam haeretici iidem irridebant, simplicitatem et
sinceritatem commendat.
Hujus operis meminit Cassiodorus senator in libro de Institutione
divinarum Litterarum, cap. 16: Ejusdem, ait, Augustini liber
unus, quem de Agone Christiano composuit, maxime vobis necessarius,
qui calcato saeculo desudatis in certamine christiano.
|
|