|
9. Omnia divina providentia gubernari. Sed ut hae animae, quae
habent voluntatem nocendi et rationem cogitandi, sub divinis legibus
ordinatae sunt, ne aliquid injustum quisque patiatur; ita omnia et
animalia et corporalia in genere suo et in ordine suo divinae
providentiae legibus subdita administrantur. Ideo Dominus dicit:
Nonne duo passeres asse veneunt, et unus eorum non cadit in terram
sine voluntate Patris vestri (Matth. X, 29)? Hoc enim dixit,
volens ostendere quidquid vilissimum homines putant, omnipotentia Dei
gubernari. Sic enim et volatilia coeli ab eo pasci, et lilia agri ab
eo vestiri, Veritas loquitur (Matth. VI, 26, 28, 29,
30), quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit (Id. X,
30). Sed quoniam mundas animas rationales per se ipse Deus curat,
sive in optimis et magnis Angelis, sive in hominibus tota sibi
voluntate servientibus; caetera vero per ipsos gubernat; verissime
dici potuit etiam illud ab Apostolo, Non enim de bobus cura est Deo
(I Cor. IX, 9). In Scripturis enim sanctis Deus homines
docet quomodo cum hominibus agant, et ipsi Deo serviant: quomodo
autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id est, quomodo salutem
pecorum suorum gubernent usu et peritia et ratione naturali; quae
quidem omnia de magnis sui Creatoris opibus acceperunt. Qui ergo
potest intelligere quomodo universae creaturae conditor Deus gubernet
eam per animas sanctas, quae ministeria ejus sunt in coelis et in
terris; quia et ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt, et in ejus
creatura primatum tenent: qui ergo potest intelligere, intelligat, et
intret in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21).
|
|