|
10. Hortatio ad gustandam dulcedinem Dei. Si autem hoc non
possumus, quamdiu sumus in corpore, et peregrinamur a Domino (II
Cor. V, 6), gustemus saltem quam suavis est Dominus, (Psal.
XXXIII, 9) quia dedit nobis pignus Spiritum (II Cor. I,
22, et V, 5), in quo sentiamus ejus dulcedinem: et desideremus
ipsum vitae fontem, ubi sobria ebrietate inundemur et irrigemur, sicut
lignum quod plantatum est secundum decursus aquarum, et dat fructum in
tempore suo, et folia ejus non decident (Psal. I, 3)? Dicit
enim Spiritus sanctus: Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum
sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente
voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae (Psal.
XXXV, 8-10). Talis ebrietas non evertit mentem, sed tamen
rapit sursum, et oblivionem praestat omnium terrenorum: sed si
possumus toto affectu jam dicere, Quemadmodum desiderat cervus ad
fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal.
XLI, 2).
|
|