|
11. Filius Dei propter nos homo factus. Liberum arbitrium. Quod
si forte adhuc propter aegritudines animae, quas de saeculi amore
concepit, nec gustare sumus idonei quam dulcis est Dominus, vel
credamus divinae auctoritati, quam voluit esse in Scripturis sanctis
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
sicut Apostolus loquitur (Rom. I, 3). Omnia enim per ipsum
facta sunt, sicut in Evangelio scriptum est, et sine ipso factum est
nihil (Joan. I, 3). Qui nostrae imbecillitatis misertus est;
quam imbecillitatem non ejus opere, sed nostra voluntate meruimus.
Nam Deus hominem inexterminabilem fecit (Sap. II, 23), et ei
liberum voluntatis arbitrium dedit. Non enim esset optimus, si Dei
praeceptis necessitate, non voluntate serviret. Facile est omnino,
quantum existimo: quod intelligere nolunt, qui catholicam deseruerunt
fidem, et christiani vocari volunt. Nam si nobiscum fatentur naturam
nostram non sanari nisi recte faciendo; fateantur eam non infirmari
nisi peccando. Et ideo non est credendum animam nostram hoc esse quod
Deus est: quia si hoc esset, nec sua voluntate, nec aliqua
necessitate in deterius mutaretur ; quoniam omni modo incommutabilis
intelligitur Deus, sed ab eis qui non in contentione et aemulatione et
vanae gloriae cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate
christiana sentiunt de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis
quaerunt eum (Sap. I, 1). Hanc ergo imbecillitatem nostram
suscipere dignatus est Filius Dei, et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis (Joan. I, 14): non quia aeternitas illa
mutata est, sed quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis
ostendit, quam incommutabili majestate suscepit.
|
|