|
12. Modus liberandi hominem per Filium Dei incarnatum quam
conveniens. Sunt autem stulti qui dicunt, Non poterat aliter
Sapientia Dei homines liberare, nisi susciperet hominem, et
nasceretur de femina, et a peccatoribus omnia illa pateretur? Quibus
dicimus: Poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter vestrae
stultitiae displiceret. Si enim non appareret oculis peccatorum,
lumen ejus aeternum utique, quod per interiores oculos videtur,
inquinatis mentibus videri non posset. Nunc autem quia visibiliter nos
commonere dignatus est, ut ad invisibilia praepararet, displicet
avaris, quia non aureum corpus habuit; displicet impudicis, quia de
femina natus est (multum enim oderunt impudici, quod concipiunt et
pariunt feminae); displicet superbis, quod contumelias patientissime
pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet
timidis, quia mortuus est. Et ut non vitia sua videantur defendere,
non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in Filio Dei. Non
enim intelligunt quid sit aeternitas Dei, quae hominem assumpsit; et
quid ipsa humana creatura, quae mutationibus suis in pristinam
firmitatem revocabatur, ut disceremus, docente ipso Domino,
infirmitates quas peccando collegimus, recte faciendo posse sanari.
Ostendebatur enim nobis ad quam fragilitatem homo sua culpa
pervenerit, et ex qua fragilitate divino auxilio liberetur. Itaque
Filius Dei hominem assumpsit, et in illo humana perpessus est. Haec
medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. Nam quae
superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur? Quae
avaritia sanari potest, si paupertate Filii Dei non sanatur? Quae
iracundia sanari potest, si patientia Filii Dei non sanatur? Quae
impietas sanari potest, si charitate Filii Dei non sanatur?
Postremo quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis
Christi Domini non sanatur? Erigat spem suam genus humanum, et
recognoscat naturam suam; videat quantum locum habeat in operibus
Dei. Nolite vos ipsos contemnere, viri; Filius Dei virum
suscepit. Nolite vos ipsas contemnere, feminae; Filius Dei natus
ex femina est. Nolite tamen amare carnalia; quia in Filio Dei nec
masculus nec femina sumus. Nolite amare temporalia; quia si bene
amarentur, amaret ea homo quem suscepit Filius Dei. Nolite timere
contumelias et cruces et mortem; quia si nocerent homini, non ea
pateretur homo quem suscepit Filius Dei. Haec omnis hortatio, quae
jam ubique praedicatur, ubique veneratur, quae omnem obedientem animam
sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa omnia quae
stultissimis displicent. Quem dignatur imitari vitiosa jactantia, ut
ad virtutem percipiendam possit adduci, si erubescit imitari eum de quo
dictum est antequam nasceretur, quod Filius Altissimi vocabitur
(Luc. I, 32), et per omnes jam gentes, quod negare nemo
potest, Filius Altissimi vocatur? Si multum de nobis sentimus,
dignemur imitari eum qui Filius Altissimi vocatur: si parum de nobis
sentimus, audeamus imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati
sunt. O medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem,
omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, omnia
necessaria custodientem, omnia perdita reparantem, omnia depravata
corrigentem! Quis jam se extollat contra Filium Dei? Quis de se
desperet, pro quo tam humilis esse voluit Filius Dei? Quis beatam
vitam esse arbitretur in iis quae contemnenda esse docuit Filius Dei?
Quibus adversitatibus cedat, qui naturam hominis tantis
persecutionibus custoditam credit in Filio Dei? Quis sibi esse
clausum regnum coelorum putet, qui cognoscit publicanos et meretrices
imitatos esse Filium Dei (Matth. XXI, 31)? Qua
perversitate non careat, qui facta et dicta intuetur et diligit et
sectatur illius hominis, in quo se nobis ad exemplum vitae praebuit
Filius Dei?
|
|