|
13. Christiana fides ubique viget et vincit. Itaque jam et masculi
et feminae, et omnis aetas, et omnis hujus saeculi dignitas ad spem
vitae aeternae commota est . Alii neglectis temporalibus bonis
convolant ad divina. Alii cedunt eorum virtutibus qui haec faciunt,
et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc murmurant, et
inani livore torquentur; aut qui sua quaerunt in Ecclesia, quamvis
videantur catholici, aut ex ipso Christi nomine gloriam quaerentes
haeretici, aut peccatum impietatis suae defendere cupientes Judaei,
aut curiositatem vanae licentiae perdere timentes Pagani. Sed
Ecclesia catholica per totum orbem longe lateque diffusa, impetus
eorum prioribus temporibus frangens, magis magisque roborata est; non
resistendo, sed perferendo. Nunc vero insidiosas eorum quaestiones
fide irridet, diligentia discutit, intelligentia dissolvit:
criminatores palearum suarum non curat; quia tempus messis, et tempus
arearum, et tempus horreorum caute diligenterque distinguit:
criminatores autem frumenti sui, aut errantes corrigit, aut invidentes
inter spinas et zizania computat.
|
|