|
14. Fides recta sit, et actio bona. Mens veritatis capax non
est, nisi vitiis libera. Fides Ecclesiae de Trinitate.
Subjiciamus ergo animam Deo, si volumus servituti subjicere corpus
nostrum, et de diabolo triumphare. Fides est prima quae subjugat
animam Deo; deinde praecepta vivendi, quibus custoditis spes nostra
firmatur, et nutritur charitas, et lucere incipit quod antea
tantummodo credebatur. Cum enim cognitio et actio beatum hominem
faciant ; sicut in cognitione cavendus est error, sic in actione
cavenda est nequitia. Errat autem quisquis putat veritatem se posse
cognoscere, cum adhuc nequiter vivat. Nequitia est autem mundum istum
diligere, et ea quae nascuntur et transeunt, pro magno habere; et ea
concupiscere, et pro his laborare, ut acquirantur; et laetari, cum
abundaverint; et timere, ne pereant; et contristari, cum pereunt.
Talis vita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem videre
veritatem, et inhaerere illi, et in aeternum jam non moveri . Itaque
priusquam mens nostra purgetur, debemus credere quod intelligere nondum
valemus; quoniam verissime dictum est per prophetam, Nisi
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
15. Fides in Ecclesia brevissime traditur, in qua commendantur
aeterna, quae intelligi a carnalibus nondum possunt; et temporalia
praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est
aeternitas divinae providentiae. Credamus ergo in Patrem et Filium
et Spiritum sanctum: haec aeterna sunt et incommutabilia, id est,
unus Deus, unius substantiae Trinitas aeterna; Deus ex quo omnia,
per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36).
|
|