CAPUT XIV. |
16. Non audiendi qui tres personas negant. Nec eos audiamus, qui dicunt Patrem tantummodo esse, nec habere Filium, nec esse cum eo Spiritum sanctum; sed ipsum Patrem aliquando appellari Filium, aliquando Spiritum sanctum. Nesciunt enim Principium ex quo sunt omnia, et Imaginem ejus per quam formantur omnia, et Sanctitatem ejus in qua ordinantur omnia. |