|
18. Nec illi qui negant aequalitatem et aeternitatem personarum.
Nec eos audiamus, qui Patrem solum verum Deum et sempiternum esse
dicunt; Filium autem non de ipso genitum, sed ab ipso factum de
nihilo, et fuisse tempus quando non erat, sed tamen primum locum
tenere in omni creatura; et Spiritum sanctum minoris majestatis esse
quam Filium, et ipsum factum esse post Filium; et horum trium
diversas esse substantias, tanquam aurum et argentum et aeramentum.
Nesciunt enim quid loquantur, et de his rebus quas per oculos carneos
videre consueverunt, vanas imagines ad disputationes suas transferunt.
Quia revera magnum est mente conspicere generationem, quae non fit ex
aliquo tempore, sed aeterna est; et ipsam Charitatem et
Sanctitatem, qua Generator et Generatus ineffabiliter sibi
copulantur: magnum et difficile est haec mente conspicere, etiamsi
pacata et tranquilla sit. Non potest ergo fieri ut illi haec videant,
qui terrenas generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt
adhuc fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus quotidianis
excitare non cessant; habentes animas carnis affectibus diffluentes ,
tanquam ligna humore saginata, in quibus ignis fumum solum vomit et
habere flammas lucidas non potest. Et hoc quidem de omnibus haereticis
rectissime dici potest.
|
|