|
19. Fides incarnationis Christi. Negantes Christum esse Deum,
non audiendi. Credentes ergo incommutabilem Trinitatem, credamus
etiam dispensationem temporalem pro salute generis humani . Nec eos
audiamus, qui Filium Dei Jesum Christum nihil esse aliud quam
hominem dicunt, sed ita justum, ut dignus sit appellari Filius Dei.
Et hos enim catholica disciplina misit foras; quoniam vanae gloriae
cupiditate decepti, contentiose disputare voluerunt, antequam
intelligerent quid sit Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I,
24), et in principio Verbum, per quod facta sunt omnia, et
quomodo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I,
1, 3, 14).
|
|