|
20. Nec audiendi negantes Christum habuisse verum corpus. Nec eos
audiamus, qui non verum hominem suscepisse dicunt Filium Dei, neque
natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis
humani ostendisse videntibus. Nesciunt enim quomodo substantia Dei
administrans universam creaturam inquinari omnino non possit: et tamen
praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes
corporum spargere, et eos mundos et sinceros ubique servare. Si ergo
visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt, et non
inquinari; quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas per
spiritum animam, et per animam corpus suscipiens, toto homine assumpto
ab omnibus eum infirmitatibus nulla sui contaminatione liberavit?
Itaque magnas patiuntur angustias, et cum timent, quod fieri non
potest, ne humana carne Veritas inquinetur, Veritatem dicunt esse
mentitam. Et cum ille praeceperit, dicens, Sit in ore vestro,
Est, est; Non, non (Matth. V, 37); et Apostolus clamet,
Non erat in illo Est et Non, sed Est in illo erat (II Cor.
I, 19); isti totum corpus ejus falsam carnem fuisse contendunt,
ut non sibi videantur imitari Christum, si non suis auditoribus
mentiantur.
|
|