|
21. Nec negantes Christum habuisse mentem hominis. Nec eos
audiamus, qui Trinitatem quidem in una aeterna substantia
confitentur; sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione susceptus
est, audent dicere non habuisse hominis mentem, sed solam animam et
corpus. Hoc est dicere, Non fuit homo, sed membra corporis habebat
humana. Animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non
habent, quae mentis est propria. Sed si exsecrandi sunt illi qui eum
negant humanum corpus habuisse, quod est infimum in homine; miror quod
isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse quod est optimum in
homine. Multum enim lugenda est mens humana, si vincitur a corpore
suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo ipsum corpus
humanum jam dignitatem formae coelestis accepit. Sed absit ut hoc
credamus, quod confinxit temeraria caecitas et superba loquacitas.
|
|