|
22. Nec dicentes illum hominem non aliter susceptum a Sapientia
Dei ac caeteros sanctos, qui sapientes fiunt. Nec eos audiamus, qui
sic dicunt ab illa aeterna Sapientia susceptum esse hominem, qui de
virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui
perfecte sapientes sunt. Nesciunt enim proprium illius hominis
sacramentum, et putant hoc solum eum plus habuisse inter caeteros
beatissimos, quod de virgine natus est. Quod ipsum si bene
considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter caeteros
meruisse, quod aliquid proprium praeter caeteros habet etiam ista
susceptio. Aliud est enim sapientem tantum fieri per Sapientiam
Dei, et aliud ipsam personam sustinere Sapientiae Dei. Quamvis
enim eadem natura sit corporis Ecclesiae, multum tamen distare inter
caput et membra caetera quis non intelligat? Si enim Ecclesiae caput
est homo ille, cujus susceptione Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis; membra caetera sunt omnes sancti, quibus perficitur et
completur Ecclesia. Quomodo ergo anima totum corpus nostrum animat et
vivificat, sed in capite et vivendo sentit, et audiendo, et
odorando, et gustando, et tangendo, in caeteris autem membris
tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subjecta sunt ad operandum,
illud autem supra collocatum est ad consulendum; quia ipsius animae,
quae consulit corpori, quodam modo personam sustinet caput; ibi enim
omnis sensus apparet: sic universo populo sanctorum tanquam uni corpori
caput est Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim.
II, 5). Et propterea Sapientia Dei, et Verbum in principio
per quod facta sunt omnia, non sic assumpsit illum hominem ut caeteros
sanctos; sed multo excellentius, multoque sublimius: quomodo ipsum
solum assumi oportuit, in quo Sapientia hominibus appareret, sicut
eam visibiliter decebat ostendi. Quapropter aliter sunt sapientes
caeteri homines quicumque sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt; et
aliter ille unus Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui
Sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque homines, non
solum beneficium habet, sed etiam personam gerit. De caeteris enim
sapientibus et spiritualibus animis recte dici potest, quod habeant in
se Verbum Dei per quod facta sunt omnia: sed in nullo eorum recte
dici potest, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;
quod in solo Domino nostro Jesu Christo rectissime dicitur.
|
|