|
24. Nec qui corpus Christi negant formatum de femina, et dicunt
sic factum, ut illud quo Spiritus apparuit in columba. Per feminam
mors, per feminam vita. Nec eos audiamus, qui tale corpus Dominum
nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba quam vidit Joannes
Baptista descendentem de coelo et manentem super eum in signo Spiritus
sancti. Ita enim persuadere conantur Filium Dei natum non esse de
femina: quia si carnalibus oculis eum oportebat ostendi, potuit,
inquiunt, sic assumere corpus, quomodo Spiritus sanctus. Non enim
et columba illa de ovo nata est, aiunt; et tamen humanis oculis potuit
apparere. Quibus primum illud respondendum est, quod ibi legimus in
specie columbae apparuisse Joanni Spiritum sanctum (Matth. III,
16), ubi legimus etiam Christum natum esse de femina (Id. I,
20, 25); et non oportet in parte credere Evangelio, et in parte
non credere. Unde enim credis in columbae specie demonstratum esse
Spiritum sanctum, nisi quia in Evangelio legisti? Ergo et ego inde
credo Christum natum de virgine esse, quia in Evangelio legi. Quare
autem Spiritus sanctus non est natus de columba, quemadmodum Christus
de femina, illa causa est, quia non columbos liberare venerat
Spiritus sanctus, sed hominibus significare innocentiam et amorem
spiritualem, quod in columbae specie visibiliter figuratum est.
Dominus autem Jesus Christus, qui venerat ad homines liberandos, in
quibus et mares et feminae pertinent ad salutem, nec mares fastidivit,
quia marem suscepit; nec feminas, quia de femina natus est. Huc
accedit magnum sacramentum, ut quoniam per feminam nobis mors
acciderat, vita nobis per feminam nasceretur: ut de utraque natura,
id est feminina et masculina, victus diabolus cruciaretur, quoniam de
ambarum subversione laetabatur; cui parum fuerat ad poenam si ambae
naturae in nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur.
Neque hoc ita dicimus, ut Dominum Jesum Christum dicamus solum
verum corpus habuisse, Spiritum sanctum autem fallaciter apparuisse
oculis hominum: sed ambo illa corpora, vera corpora credimus. Sicut
enim non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic non decebat ut
homines falleret Spiritus sanctus: sed omnipotenti Deo, qui
universam creaturam de nihilo fabricavit, non erat difficile verum
corpus columbae sine aliorum columborum ministerio figurare, sicut ei
non fuit difficile verum corpus in utero Mariae sine virili semine
fabricare; cum natura corporea et in visceribus feminae ad formandum
hominem, et in ipso mundo ad formandam columbam imperio Domini
voluntatique serviret. Sed stulti homines, et miseri, quod aut ipsi
facere non possunt, aut in vita sua nunquam viderunt, etiam ab
omnipotente Deo fieri potuisse non credunt.
|
|