|
25. Non audiendi, qui Filium Dei creaturam dicunt, quia passus
est. Filium Dei sine divinitatis mutatione passum esse. Nec eos
audiamus qui propterea volunt cogere ut inter creaturas Filium Dei
numeremus, quia passus est. Dicunt enim: Si passus est, mutabilis
est; et si mutabilis est, creatura est, quia Dei substantia non
potest immutari. Cum quibus etiam nos dicimus et Dei substantiam
commutari non posse, et creaturam esse mutabilem. Sed aliud est esse
creaturam, et aliud suscipere creaturam. Filius ergo unigenitus
Dei, qui est Virtus et Sapientia Dei, et Verbum per quod facta
sunt omnia, quia immutari non potest omnino, suscepit humanam
creaturam, quam lapsam erigere, atque inveteratam renovare dignatus
est. Nec in ea per passionem ipse in deterius commutatus est, sed eam
potius per resurrectionem in melius commutavit. Nec propterea Verbum
Patris, id est unicum Dei Filium, per quem facta sunt omnia,
negandum est natum et passum esse pro nobis. Et martyres enim passos
dicimus et mortuos propter regna coelorum; nec tamen in ea passione et
morte animae eorum occisae sunt. Dicit enim Dominus: Nolite timere
eos qui corpus occidunt, animae autem nihil possunt facere (Matth.
X, 28). Sicut ergo martyres passos et mortuos dicimus in
corporibus quae portabant, sine animarum interfectione vel morte; sic
Filium Dei passum et mortuum dicimus in homine quem portabat, sine
divinitatis aliqua commutatione vel morte.
|
|