|
26. Non audiendi, qui negant tale corpus Domini resurrexisse,
quale fuerat sepultum. Nec eos audiamus, qui negant tale corpus
Domini resurrexisse, quale positum est in monumento. Si enim tale
non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem discipulis:
Palpate, et videte, quoniam spiritus ossa et carnem non habet, sicut
me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Sacrilegum est enim
credere Dominum nostrum, cum ipse sit Veritas, in aliquo fuisse
mentitum. Nec nos moveat quod clausis ostiis subito eum apparuisse
discipulis scriptum est (Joan. XX, 26), ut propterea negemus
illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam hujus corporis videmus
esse per clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo
(Matth. IX, 26). Nam et ambulare super aquas contra naturam
hujus corporis esse manifestum est; et tamen non solum ipse Dominus
ante passionem ambulavit, sed etiam Petrum ambulare fecit (Id.
XIV, 25, 29). Ita ergo et post resurrectionem de corpore suo
fecit quod voluit. Si enim potuit ante passionem clarificare illud
sicut splendorem solis (Id. XVII, 2); quare non potuit et
post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento
redigere, ut per clausa ostia posset intrare?
|
|