|
27. Nec negantes corpus Christi sublatum in coelum. Nec eos
audiamus, qui negant ipsum corpus secum levasse in coelum Dominum
nostrum, et commemorant in Evangelio quod scriptum est, Nemo
ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III,
13); et dicunt, quia corpus non descendit de coelo, non potuisse
ascendere in coelum. Non enim intelligunt, quoniam corpus non
ascendit in coelum: Dominus enim ascendit, corpus autem non
ascendit, sed levatum est in coelum illo levante qui ascendit. Si
enim quis descendat, verbi gratia, de monte nudus, cum autem
descenderit, vestiat se, et vestitus iterum ascendat, recte utique
dicimus, Nemo ascendit, nisi qui descendit: nec vestem consideramus
quam secum levavit, sed ipsum qui vestitus est, solum dicimus
ascendisse.
|
|