|
28. Nec negantes Christum sedere ad dexteram Patris. Dextera et
sinistra Dei quid sit. Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram
Patris sedere Filium. Dicunt enim: Numquid Deus Pater habet
latus dextrum aut sinistrum, sicuti corpora? Nec nos hoc de Deo
Patre sentimus: nulla enim forma corporis Deus definitur atque
concluditur. Sed dextera Patris est beatitudo perpetua, quae sanctis
promittitur ; sicut sinistra ejus rectissime dicitur miseria perpetua,
quae impiis datur: ut non in ipso Deo, sed in creaturis hoc modo,
quo diximus, intelligatur dextera et sinistra. Quia et corpus
Christi, quod est Ecclesia, in ipsa dextera, hoc est in ipsa
beatitudine futurum est, sicut Apostolus dicit, quia et simul nos
suscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus (Ephes. II,
6). Quamvis enim corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra
jam ibi est. Propterea et ipse Dominus post resurrectionem jussit
discipulis quos piscantes invenit, ut in dexteram partem mitterent
retia. Quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magni erant
(Joan. XXI, 6-11), id est, justos significabant, quibus
dextera promittitur. Hoc significat, quod etiam in judicio dixit se
agnos ad dexteram, haedos autem ad sinistram esse positurum (Matth.
XXV, 33).
|
|