|
29. Nec audiendi negantes judicium futurum. Nec eos audiamus, qui
negant diem judicii futurum, et commemorant quod in Evangelio scriptum
est, eum qui credit in Christum, non judicari; qui autem non credit
in illum, jam judicatum esse (Joan. III, 18). Dicunt enim:
Si et ille qui credit, non veniet in judicium, et ille qui non
credit, jam judicatus est; ubi sunt quos judicaturus est in die
judicii? Non intelligunt sic loqui Scripturas, ut praeteritum tempus
pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod Apostolus
dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in coelestibus, nondum
factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi jam
factum sit. Sicut et ipse Dominus discipulis dixit, Omnia quae
audivi a Patre meo, nota feci vobis (Id. XV, 15): et paulo
post dicit, Multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare
modo (Id. XVI, 12). Quomodo ergo dixerat, Omnia quae
audivi a Patre meo, nota feci vobis, nisi quia illud quod per
Spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi jam fecisset,
locutus est? Sic ergo cum audimus, Qui credit in Christum, non
veniet in judicium; intelligamus quia non veniet ad damnationem.
Dicitur enim judicium pro damnatione, sicut dicit Apostolus, Qui
non manducat, manducantem non judicet (Rom. XIV, 3): id est,
non de illo male existimet. Et Dominus dicit; Nolite judicare, ne
judicetur de vobis (Matth. VII, 1). Non enim tollit nobis
intelligentiam judicandi, cum et propheta dicat, Si vere justitiam
diligitis, recta judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2);
et ipse Dominus dicat, Nolite judicare personaliter, sed justum
judicium judicate (Joan. VII, 24). Sed illo loco ubi vetat
judicare, illud admonet, ne damnemus aliquem, cujus vel cogitatio
nobis non est aperta, vel nescimus qualis postea sit futurus. Sic
ergo cum dixit, ad judicium non veniet; hoc dixit, quia non veniet ad
damnationem. Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III,
18); hoc dixit, quia jam damnatus est praescientia Dei, qui novit
quid immineat non credentibus.
|
|