|
1. Corona vincentibus promissa. Adversarius diabolus auxilio
Christi vincitur. Corona victoriae non promittitur nisi certantibus.
In divinis autem Scripturis assidue invenimus promitti nobis coronam,
si vicerimus. Sed ne longum sit multa commemorare, apud apostolum
Paulum manifestissime legitur: Opus perfeci, cursum consummavi,
fidem servavi; jam superest mihi corona justitiae (II Tim. IV,
7, 8). Debemus ergo cognoscere quis sit ipse adversarius, quem si
vicerimus coronabimur. Ipse est enim quem Dominus noster prior
vicit, ut etiam nos in illo permanentes vincamus. Et Dei quidem
Virtus atque Sapientia, et Verbum per quod facta sunt omnia, qui
Filius Dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis
manet. Et quoniam sub illo est creatura etiam quae non peccavit,
quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix? Ergo quoniam sub
illo sunt omnes sancti Angeli, multo magis sub illo sunt omnes
praevaricatores angeli, quorum diabolus princeps est. Sed quia
naturam nostram deceperat, dignatus est unigenitus Dei Filius ipsam
naturam nostram suscipere, ut de ipsa diabolus vinceretur, et quem
semper ipse sub se habet, etiam sub nobis eum esse faceret. Ipsum
significat dicens: Princeps hujus mundi missus est foras (Joan.
XII, 31). Non quia extra mundum missus est, quomodo quidam
haeretici putant: sed foras ab animis eorum qui cohaerent verbo Dei,
et non diligunt mundum, cujus ille princeps est; quia dominatur eis
qui diligunt temporalia bona, quae hoc mundo visibili continentur: non
quia ipse dominus est hujus mundi, sed princeps cupiditatum earum
quibus concupiscitur omne quod transit; ut ei subjaceant qui negligunt
aeternum Deum, et diligunt instabilia et mutabilia. Radix enim est
omnium malorum cupiditas; quam, quidam appetentes, a fide
erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI,
10). Per hanc cupiditatem regnat in homine diabolus, et cor ejus
tenet. Tales sunt omnes qui diligunt istum mundum. Mittitur autem
diabolus foras, quando ex toto corde renuntiatur huic mundo. Sic enim
renuntiatur diabolo, qui princeps est hujus mundi, cum renuntiatur
corruptelis, et pompis, et angelis ejus. Ideoque ipse Dominus jam
triumphantem naturam hominis portans, Scitote, inquit, quia ego vici
mundum (Joan. XVI, 33).
|
|